Ioannes Hartwigus Ernestus Bernstorff
Ioannes Hartwigus Ernestus vulgo Johann Hartwig Ernst de Bernstorff (natus die 13 Maii 1712 Hannoverae, mortuus die 18 Februarii 1772 Hammoniae) politicus Germanicus et Danicus fuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Optime educatus anno 1733 Daniae publice servire coepit et legatus factus est anno 1737 Ratisbonae et anno 1744 Lutetiae.
Ex anno 1751 minister in rebus externis et primus cancellarius Germanicus neutralitatem strictissime observabat Bello Septem Annorum saeviente, quamvis ipse Fridericum Magnum in odio haberet. Anno 1767 una cum Russia feliciter egit, ut res ad Holsatiam pertinentes Daniae optime conveniret. In Dania autem mercatus, quaestus, agrestia fovebat et emolumentum plagarum rusticarum maturabat. Consuetudines contraxerat cum Friderico Klopstock, artes autem et scientias magni aestimabat
Anno 1770 dimissus est, quoniam interim Fridericus Amadeus Klopstock ad cursum honorum maiorem nisus erat. Quo ex officiis publicis extruso invitatio redeundi venit; quod autem mors impedivit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Kellenbenz, Hermann, "Bernstorff, Johann Hartwig Graf von" apud: Neue Deutsche Biographie 2 (1955), p. 140-141 (hic in interreti)
- commercium epistulare cum Carolo Linnaeo